- LIBYCA Fera
- LIBYCA Feraapud Flav. Vopisc. in Aurel. Praecessêrunt elephanti viginti, ferae mansuetae Libycae, Lucan. Civ. Bell. l. 6. v. 207. Palaestina diversae ducentae etc. leones sunt mansueti et leopardi; hi enim Libycarum ferarum nomine fere apud Vett. censebantur. Imo soli leopardi interdum illo nomine veniebant; quos Africanas simpliciter vocat Plin. l. 8. c. 17. de Pantheris. Sicapud Virg. Aen. l. 5. v. 37.——— in pelle Libystidis ursae:Ubi Serv. aut revera ursa, inquit, aut ferae Africana; pardum aut pantheram intelligens, non leonem, ut putabat. Inde Libycae pelles pretiosae, pantherarum nempe aut pardorum, quas sola macularum varietas commendabat. Hesych. Λιβυκὸν δέρμα, ὡς κάλλιςτον, Libyca pellis, ut pulcherrima. Idem Λιβυκὸν θηρίον exponit ποικιλόμορφον, h. e. maculis varium, quod solis pardispantherisque competit etc. Salmas. ad l. c. At Libycum Lignum s. Θύον, idem cum citro, vide eund. ad Solin. p. 953. et supra, ubi de Citro. Apud Plin. Libys puer tenens tabellam, et mala ferens nudus ex aere, inter Leontii opera, quae Olympiae olim visa, memoratur l. 34. c. 8. Libyssa vero Sibylla, an Debora fuerit? vide Tob. Psanner. System Theologiae Gent. c. 1. §. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.